Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA XII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Puniendum facinus quo ablata est cuiusdam uxor, et alteri venundata.
1 | Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. |
2 | Tanta nobis subinde mala quae aguntur in ista provincia nuntiantur, ut peccatis facientibus, quod avertat omnipotens Deus, celeriter eam perituram credamus. |
3 | Praesentium namque portitor veniens lacrymabiliter questus est ante plurimos annos ab homine nescio quo de possessione Messanensis Ecclesiae de fontibus se susceptum, et violenter diversis persuasionibus puellae ipsius iunctum, ex qua iuvenculos filios iam habere se asseruit, et quam nunc violenter huic disiunctam abstulisse dicitur, atque cuidam alii venundedisse. |
4 | Quod si verum est, quam sit inauditum atque crudele malum, tua dilectio perspicit. |
5 | Ideoque admonemus ut hoc tantum nefas sub ea vivacitate quam te in causis piis habere certissime scimus requiras atque discutias. |
6 | Et si ita ut supradictus portitor insinuavit, esse cognoveris, non solum quod male factum est, ad statum pristinum revocare curabis, sed et vindictam, quae Deum possit placare, exhibere modis omnibus festinabis. |
7 | Episcopum vero qui homines suos talia agentes corrigere negligit atque emendare vehementer aggredere, proponens quia si denuo talis ad nos de quoquam qui ad eum pertinent querela pervenerit, non in eum qui excesserit, sed in ipsum canonice vindicta procedet. (Cf. Ioann. Diac. l. IV, c. 54.) |