Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA IX. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Singulis ancillarum Dei monasteriis probatus vir deputandus, a quo sic procurentur negotia, ut monialibus exinde vagari non liceat. Illarum lapsibus decernuntur poenae. Concilia bis in anno celebrentur. Iudaeorum servi ad Ecclesiam fidei causa fugientes in libertatem vindicentur. Ne in baptizatorum frontibus iteretur chrismatio, solum pectus ungant presbyteri, deinde episcopi frontem. Monasterium iuxta Petri defuncti voluntatem construatur, si congrua adsit redituum quantitas.
1 | Gregorius Ianuario episcopo Caralitano. |
2 | Satis quidem te ipse pastoralis zelus instigare debuerat ut gregem quem susceperas etiam sine nostro solatio salubriter ac provide tuereris, et a callidis inimicorum surreptionibus eum diligenti circumspectione servares. |
3 | Sed quia charitatem tuam pro suae firmitatis augmento nostrae quoque pagina auctoritatis indigere comperimus, necessarium nobis fuit titubantes animos tuos ad religiosi vigoris studium fraternae dilectionis exhortatione firmare. |
4 | Pervenit siquidem ad nos minus te monasteriis ancillarum Dei in Sardinia sitis tuitionis impendere; et cum dispositum a tuis prudenter fuisset decessoribus ut quidam de clero probati viri curam gerentes earum se necessitatibus adhiberent, nunc ita funditus esse neglectum, ut per publicas personas pro tributis aliisque muniis ipse per se principaliter Deo dicatae feminae compellantur ire, necessitatemque habeant pro supplendis fiscalibus per villas praediaque discurrere, atque virilibus incompetenter se miscere negotiis. |
5 | Quod malum fraternitas tua facili correctione removeat, ut unum probatum vita moribusque, cuius aetas atque locus nihil de se pravae suspicionis obiiciat, sollicite deputet, qui sic monasteriis ipsis cum Dei timore possit assistere, quatenus ulterius eis pro quibuslibet causis privatis, vel publicis, extra venerabilia loca contra regulam vagari non liceat; sed quidquid pro his agendum est, per eum quem deputaveris rationabiliter peragatur. |
6 | Ipsae vero referentes Deo laudes, atque coercentes semetipsas, in monasteriis suis nullam occasionem ulterius fidelium mentibus pravae suspicionis iniiciant. |
7 | Si qua autem earum (Grat. 27, q. 1, c. 28) vel per anteriorem licentiam, vel per impunitatis pravam consuetudinem ad lapsus adulterini deducta est, aut in futurum fuerit perducta voraginem, hanc post competentis severitatem vindictae, in aliud districtius virginum monasterium in poenitentiam volumus redigi, ut illic orationibus atque ieiuniis vacet, et sibi poenitendo proficiat, et metuendum caeteris arctioris disciplinae praestet exemplum. |
8 | Is autem qui cum huiusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, communione privetur, si laicus est; si vero clericus fuerit, a suo quoque remotus officio, pro suis continuo lugendis excessibus in monasterium detrudatur. |
9 | Episcoporum etiam concilia, sicut tam tuae mos dicitur fuisse provinciae, quam sacrorum canonum auctoritate praecipitur, bis in anno celebrare te volumus; ut et si quis inter eos a sui forma propositi actionis atque morum qualitate discordat, sociali possit fratrum increpatione redargui, et pro securitate commissi gregis, animarumque statu, paterna valeat circumspectione tractari. |
10 | Pervenit etiam ad nos servos ancillasque Iudaeorum, fidei causa ad Ecclesiam refugientes, aut infidelibus restitui dominis, aut eorum, ne restituantur, pretium dari. |
11 | Hortamur igitur ut nullatenus tam pravam consuetudinem manere permittas; sed quilibet servus Iudaeorum (Grat. dist. 54, c. 16) ad venerabilia loca confugerit causa fidei, nullatenus eum patiamini praeiudicium sustinere. |
12 | Sed sive olim Christianus, sive nunc fuerit baptizatus, sine ullo pauperum damno, religioso ecclesiasticae pietatis patrocinio, in libertatem modis omnibus defendatur. |
13 | Episcopi baptizatos infantes signare bis in frontibus chrismate non praesumant; sed presbyteri (Grat. de Cons. dist. 4, c. 119) baptizandos ungant in pectore, ut episcopi postmodum ungere debeant in fronte. |
14 | Pro fundandis etiam monasteriis, quae a diversis iussa sunt construi, si iniusta perspicis haec aliquos quibus indicta sunt excusatione differre, solerter secundum quod leges praecipiunt imminere te volumus, ne piae defunctorum voluntates tua, quod absit, remissione cassentur. |
15 | De monasterio autem quod in domo sua construendum quondam Petrus asseritur praecepisse, praevidimus ut fraternitas tua subtiliter requirat relictorum illic redituum quantitatem (Grat. 16, q. I, c. 14). |
16 | Et si quidem modus habet substantiae, recollectis omnibus quae de rebus ipsis imminuta vel dicuntur esse dispersa, cum omni studio hoc et sine aliqua dilatione fundetur. |
17 | Sin autem vel minus idonea vel damnosa facultas est, omnibus, ut edictum est, subtiliter inquisitis, nobis renuntiare te volumus, ut sciamus quid deliberare iuvante Domino de eius constructione possimus. |
18 | Fraternitas igitur tua ita in cunctis praedictis capitulis se solerter impendat, ut nec nostrae admonitionis seriem inveniatur fuisse transgressa, nec, divini rea iudicii, de minori zelo pastoralis existat officii. |
19 | (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 45.) |