Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA VIII. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Stephani defuncti voluntatem de monasterio construendo curet adimpleri.
1 | Gregorius Ianuario episcopo Caralitano. |
2 | Nos quidem arbitramur quod ad imminentiam expletionis piarum rerum, ipse te tuus satis ordo compellat. |
3 | Sed ne zelum tuum cuiuslibet interventus remissionis emolliat, de his etiam te specialiter iudicavimus exhortandum. |
4 | Pervenit si quidem ad nos Stephanum vestrum de hac luce migrantem, supremae voluntatis elogio monasterium praecepisse fundari. |
5 | Cuius desiderium Theodosiae honestae feminae haeredis eius fertur quod hactenus dilatione protrahitur. |
6 | Quamobrem hortamur fraternitatem tuam, ut maximum de praedicta causa studium geras, atque ante nominatam feminam commoneas, quatenus intra annale spatium, monasterium, ut iussum est, debeat ordinare, et cuncta secundum defuncti voluntatem sine altercatione construere. |
7 | Quod si intra praedicti temporis metam aliqua perficere negligentia vel calliditate distulerit, ut sive in loco eo quo constitutum fuerat, seu certe ibi non poterit, et alibi placet ordinari, et dilatione interveniente negligitur, tunc volumus ut fraternitatis tuae aedificetur studio, ordinatisque omnibus, res atque reditus qui relicti sunt per te loco ipsi venerabili sine imminutione aliqua socientur. |
8 | Sic enim et ante tremendum iudicem tuum sententiam remissionis effugies, et secundum piissimas leges, dilatas defunctorum pias voluntates episcopali supplebis studio. |