monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA VI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Petronillae conversae et Agnelli eius corruptoris facinus discutiat, et puniat, atque ablata monasterio curet restitui. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Stephani defuncti voluntatem de monasterio construendo curet adimpleri.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA VII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Columbo episcopo in Numidiae concilium inquirenti, et pravos correpturo faveat. Compescat intestina Ecclesiarum bella.

1 Gregorius Gennadio patricio et exarcho Africae.
2 Satis credimus religiosae excellentiae vestrae mentem adversus ea maxime quae in Ecclesiis geruntur incongrua divini amoris aemulatione succendi.
3 Tanto igitur ecclesiasticarum correctionem causarum vobis libenter ingerimus, quanto de pia vestrae mentis intentione confidimus.
4 Cognoscat siquidem excellentia vestra quibusdam de Africanis partibus venientibus ad nos fuisse perlatum plura in concilio Numidiae contra Patrum tramitem atque canonum statuta committi.
5 Quarum rerum frequentes querelas quia diutius tolerare nullatenus potuimus, Columbo fratri et coepiscopo nostro, de cuius gravitate ipsa eius quae percrebuit dubitare iam nos non permittit opinio, commisimus perquirendas.
6 Quamobrem paterno salutantes affectu, hortamur excellentiam vestram, in cunctis quae ad ecclesiasticam correptionem pertinent, vestri robur ei subrogetis auxilii, ne si quod male geritur quaesitum vel vindicatum non fuerit, longorum usurpatione temporum cum maiori licentia in futuros crescat excessus.
7 Scito autem, excellentissime fili, si victorias quaeritis, si de commissae vobis provinciae securitate tractatis, nihil vobis magis aliud ad hoc proficere, quam zetari sacerdotum vitas, et intestina Ecclesiarum, quantum possibile est bella compescere.
Gregorius Magnus HOME