monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA V. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Cleri sui moribus et famae consulat. Id de subdiaconis eius decernit, quod supra de Siculis lib. I, epist. 44. <<<     >>> EPISTOLA VII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Columbo episcopo in Numidiae concilium inquirenti, et pravos correpturo faveat. Compescat intestina Ecclesiarum bella.

Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA VI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Petronillae conversae et Agnelli eius corruptoris facinus discutiat, et puniat, atque ablata monasterio curet restitui.

1 Gregorius Cypri no diacono et rectori Siciliae.
2 Perlatum est ad nos (Grat. 19, q. 3, c. 8) Petronillam nomine de provincia Lucania genitam, per exhortationem Agnelli episcopi fuisse conversam, resque suas omnes, quas habere potuit, licet sibi iure potuissent competere, tamen eidem monasterio, quod ingressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse: morientemque praedictum episcopum dimidiam partem substantiae suae Agnello cuidam filio suo, qui notarius nostrae esse fertur Ecclesiae, atque dimidiam eidem monasterio reliquisse.
3 Sed cum propter irruentem Italiae cladem Siciliam refugissent, dicitur eam saepe nominatus Agnellus corruptis eius moribus stuprasse, atque sentiens gravidam, de monasterio seduxisse, resque eius omnes tam proprias, quam eas quas de parte patris ipsius habere poterat abstulisse, ac post perpetratum tale tantumque facinus, in sui eas dominii iure defendere.
4 Hortamur igitur dilectionem tuam ut praedictum virum vel ante fatam feminam sub districta ad te facias exsecutione perduci, causamque ipsam secundum sui meritum summa subtilitatis examinatione perquiras.
5 Et si ita inveneris, ut nobis nuntiatum est, negotium tot iniquitatibus inquinatum, cum summae purgationis severitate determina; quatenus et ante fato viro, qui nec suum, nec illius attendit habitum, et tantorum causa fuit scelerum, ultio districta proveniat; et illa prius procedente vindicta, atque in monasterium sub poenitentia redacta, omnes res, quae de saepe dicto loco ablatae fuerant, cum omnibus illis suis fructibus atque accessionibus revertantur.
Gregorius Magnus HOME