Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA V. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Cleri sui moribus et famae consulat. Id de subdiaconis eius decernit, quod supra de Siculis lib. I, epist. 44.
1 | Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi. |
2 | Contumelia quidem sacerdotum est, de divinis cultibus admoneri. |
3 | Quod enim ipsi debent exigere, turpiter exiguntur. |
4 | Tamen ne, quod non aestimamus, in aliquo fraternitas tua ea quae ad opus Dei pertinent negligat, de hoc ipso specialiter te praevidimus adhortandum. |
5 | Admonemus itaque ut nullatenus clerus Regitanae civitatis, in causis quas eorum poscit officium, fraternitatis tuae remissione laxetur. |
6 | Sed in iis quae ad Deum pertinent, instantissime atque studiosissime compellantur. |
7 | Opinionem quoque praedicti cleri tui studere te volumus, ut nihil de iis pravum, nihil quod contra ecclesiasticam disciplinam pertinet, audiatur; ad ornatum quippe eius, non ad foeditatem actuum eorum pertinere debet officium. |
8 | Subdiaconis vero tuis (Grat. dist. 32 c. 9) hoc quod de Siculis statuimus, decernimus observari; nec illam definitionem nostram cuiusquam sinas contumacia aut temeritate corrumpi; quatenus dum praedicta omnia per te fuerint conservata districtissime, nec admonitionis nostrae, sicut et credimus, transgressor existas, nec in quolibet reum te remissionis accuset pastoralis tibi commissus ordo regiminis. |