Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA III. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Nullam a Constantio datam de tribus capitulis cautionem. Chalcedonensis synodi fidem in Romana Ecclesia integram servari. Divisis proinde episcopis ad unitatem redeundum.
1 | Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. |
2 | Pervenit ad nos quod quidam episcopi vestrae dioecesis exquirentes occasionem potius quam invenientes, sese scindere a fraternitatis vestrae unitate tentaverint, dicentes te apud Romanam urbem in trium capitulorum damnationem cautionem fecisse. |
3 | Quod videlicet idcirco dicunt, quia quantum fraternitati tuae etiam sine cautione credere soleam, nesciunt. |
4 | Si enim hoc esset necessarium fieri, verbis nudis vobis credi potuisset. |
5 | Ego tamen nominata inter nos neque verbo neque scripto tria capitula recolo. |
6 | Sed eis, si citius revertuntur, de suo errore parcendum est, quia, iuxta Pauli apostoli vocem: Non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). |
7 | Nos enim, auctore veritate, teste conscientia, fatemur nos fidem sanctae Chalcedonensis synodi per omnia illibatam custodire, nihilque eius definitioni addere, nihil subtrahere audere. |
8 | Sed si quis contra eam, eiusdemque synodi fidem, sive plus minusve ad sapiendum appetit usurpare, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu matris Ecclesiae alienum esse decernimus. |
9 | Quem igitur ista mea confessio non sanat, non iam Chalcedonensem synodum diligit, sed matris Ecclesiae sinum odit. |
10 | Si ergo ea ipsa quae audere visi sunt, zelo loqui animae praesumpserunt; superest ut hac satisfactione suscepta, ad fraternitatis tuae unitatem redeant, seque a corpore Christi, quod est sancta universalis Ecclesia, non dividant. |