Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA II. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Theodelindam reginam et tres episcopos, ob tria capitula a Constantio divisos, susceptis epistolis suis ad illius communionem reversuros sperat. Pacem cum Langobardis exoptans, petit ut se de Francorum cum Langobardorum rege gestis faciat certiorem.
1 | Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. |
2 | Dilectissimus filius meus Bonifacius diaconus quiddam mihi ex scripto fraternitatis tuae secreto nuntiavit, quod exquisita occasione potius quam inventa, tres se episcopi a pia fraternitatis vestrae communione separaverint, dicentes vos in damnationem trium capitulorum consensisse, atque cautionem fecisse. |
3 | Et quidem si quid de tribus capitulis in quocunque vel verbo vel scripto nominatum est, bene fraternitas tua reminiscitur; quamvis decessor fraternitatis tuae Laurentius districtissimam cautionem sedi apostolicae emiserit, in qua viri nobilissimi, et legitimo numero, subscripserunt. |
4 | Inter quos ego quoque, tunc urbanam praeturam gerens, pariter subscripsi; quia postquam talis scissura pro nulla re facta est, iustum fuit ut sedes apostolica curam gereret, quatenus unitatem universalis Ecclesiae in sacerdotum mentibus per omnia custodiret. |
5 | Quod autem dicitur, filiam nostram Theodelindam reginam sese a communione tua hoc audito nuntio suspendisse, constat per omnia, quia etsi pravorum hominum verbis ad paululum seducta est, venientibus tamen Hippolyto notario et Ioanne abbate, erit modis omnibus vestrae fraternitatis communionem quaesitura: cui etiam meas epistolas direxi, quas fraternitas vestra sine dilatione transmittant. |
6 | De episcopis vero qui se suspendere visi sunt, aliam epistolam feci, quam cum eis ostendi feceris, eos non ambigo de superstitione suae superbiae apud fraternitatem tuam poenitentiam acturos. |
7 | Subtiliter autem mihi et breviter indicastis, vel de Agone rege, vel de Francorum regibus quae gesta sunt. |
8 | Peto ut fraternitas vestra quae adhuc recognoverit, mihi modis omnibus innotescat. |
9 | Si autem videritis quia cum patricio nihil facit Ago Langobardorum rex, de nobis ei promittite, quia paratus sum in causa eius impendere, si ipse utiliter aliquid cum republica voluerit ordinare. |