Gregorius Magnus, Epistolae, 4, EPISTOLA PRIMA AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Quod concordi omnium assensu fuerit electus, gratulatur. Monet respondendum suorum affectibus, necessitatibus succurrendum, corrigenda mature vitia. In bonis profectum precatur. Pallium mittit.
1 | Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. |
2 | Scripta fraternitatis vestrae suscipiens magnas omnipotenti Deo gratias retuli, quia ordinationis vestrae merui celebratione relevari. |
3 | Quod vero ex superno munere in electionem vestram concorditer omnium convenit assensus, hoc fraternitas tua cum summa debet consideratione pensare, quia post Deum valde est debitrix eis qui sibi vos praeferri tam subdita mente voluerunt. |
4 | Decet igitur vos sacerdotali benignitate eorum moribus in omnibus respondere, eorumque necessitatibus pia compassione concurrere. |
5 | Si quorum fortasse sunt vitia, haec maturis obiurgationibus increpato, ut ipsa quoque sacerdotalis indignatio virtuti sit admista dulcedinis, quatenus et tunc a subiectis amari debeat, etiam cum graviter metuitur. |
6 | Quae res personam vestram apud eorum iudicium ad magnam quoque reverentiam adducit, quia sicut praeceps furor usitatusque despicitur, ita contra culpas discreta indignatio plerumque quo tarda fuerit, eo amplius fit timenda. |
7 | Ioannes vero subdiaconus noster multa nobis bona tuae fraternitatis rediens nuntiavit. |
8 | De quibus omnipotentem Deum petimus, ut haec qui coepit, ipse perficiat; quatenus te interius exteriusque profecisse, et nunc inter homines, et post inter angelos ostendat. |
9 | Praeterea pallium ad sacra missarum solemnia utendum ex more transmisimus. |
10 | Sed peto ut dum hoc suscipitis, eius honorem ac genium ex humilitate vindicetis. |