Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LXVII. AD DOMITIANUM METROPOLITANUM. Allatam dudum a se raptus Dinae, Genes. XXXIV, iuxta spiritalem sensum expositionem propugnat. Domitiano gratulatur, tum quod saecularibus causis occupatus Scripturas meditetur, tum quod Persarum imperatori fidem praedicaverit.
1 | Gregorius Domitiano metropolitano. |
2 | Scripta dulcissimae et suavissimae beatitudinis vestrae suscipiens, valde gavisus sum, quia multa mihi de sacra Scriptura loquebantur. |
3 | Et quia dilectas in eis epulas reperi, eas avide comedi. |
4 | In quibus quaedam quoque de causis exterioribus et necessariis sunt permista. |
5 | Et quasi menti convivium praeparantes egistis, ut oblatae epulae ex diversitate melius placerent. |
6 | Et si quidem exteriores causae velut inferiores et abiecti cibi minus sapiunt, ita tamen a vobis prudenter dictae sunt, ut libenter sumantur, quia et cibi contemptibiles plerumque dulces ex condimento bene coquentis fiunt. |
7 | Servata autem veritate historiae, hoc quod dudum de divina significatione dixeram, respui nullo modo debuit. |
8 | Nam etsi mihi, quoniam ita vultis, significatio eius non congruit, ex ipsis tamen locis suis circumstantibus hoc quod ex ea dictum est incunctanter teneri potest. |
9 | Nam et corruptor eius princeps terrae dicitur (Genes. XXXIV), per quem aperte diabolus designatur: quia Redemptor noster ait: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras (Ioan. XII, 31). |
10 | Qui etiam uxorem petit, quia malignus videlicet spiritus festinat, ut licenter possideat animam quam prius occulta seductione corruperit. |
11 | Unde Iacob filii vehementer irati, contra omnem Sichem domum eiusque patriam gladios sumunt (Genes. XXXIV); quia a cunctis zelum habentibus ipsi quoque insequendi sunt, qui maligni spiritus adiutores fiunt. |
12 | Quibus prius circumcisionem praecipiunt, quos in dolore positos postmodum occidunt. |
13 | Quia plerumque magistri severiores, si zelum suum moderari nesciunt, quamvis per praedicationem vitia corruptionis resecent, cum iam a delinquentibus plangitur quod fuerat perpetratum, adhuc tamen ipsi per asperitatem disciplinae saeviunt, et duriores existunt. |
14 | Qui enim iam et praeputia absciderant, mori minime debebant, quia qui culpam plangunt luxuriae, et voluptatem carnis in dolorem vertunt, a magistris sentire non debent asperitatem disciplinae, ne ipse humani generis Redemptor minus ametur, si pro eo anima plus quam debet atteritur. |
15 | Unde et eisdem filiis Iacob dicit: Turbastis me, et odiosum feristis Chananaeis (Ibid., 30). |
16 | Quando enim hoc quod iam delinquentes plangunt, adhuc magistri crudeliter insequuntur, infirmae menti ipse Redemptoris sui amor tepescit, quia ibi se affligi considerat, ubi sibi et ipsa non parcit. |
17 | Haec igitur dixerim, ut intellectum, quem protuli, non esse improbabilem ex locis circumstantibus demonstrarem. |
18 | Ea vero quae ex eodem loco a vestra sanctitate in meam consolationem dicta sunt, libenter accipio, quia in intellectu sacrae Scripturae, respui non debet quidquid sanae fidei non resistit. |
19 | Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una sacrae Scripturae intelligentia expositores quique per innumeros intellectus quasi varia ornamenta componunt, quae tamen omnia ad decorem coelestis sponsae proficiunt. |
20 | Valde autem gaudeo quod dulcissima beatitudo vestra etiam causis saecularibus occupata, ad intellectum sacri eloquii vigilanter ingenium reducit. |
21 | Sic quippe necesse est ut si illa omnimodo caveri non possint, ista non omnimodo postponantur. |
22 | Sed per omnipotentem Dominum rogo, mihi in tantis tribulationum fluctibus laboranti tende orationis manum, ut ex vestra intercessione ad summa relever, qui culparum mearum pondere ad profundum premor. |
23 | Imperatorem vero Persarum etsi non fuisse conversum doleo, vos tamen ei Christianam fidem praedicasse omnimodo exsulto, quia etsi ille ad lucem venire non meruit, vestra tamen sanctitas praedicationis suae praemium habebit. |
24 | Nam et Aethiops in balneum niger intrat, et niger egreditur, sed tamen balneator nummos accipit. |
25 | De Mauricio autem bene dicitis, ut in actione eius ab umbra statuam cognoscam, id est in minimis maiora perpendam. |
26 | In hoc tamen ei credimus, quia eius nobis animam sacramenta et obsides ligant. |