Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LXIII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. De monasterio Gratiosae abbatissae consecrando.
1 | Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. |
2 | Religiosis desideriis sine difficultate praestari decet effectum. |
3 | Atque ideo Gratiosa abbatissa una cum congregatione sua, oblata petitione, quae tenetur in subditis, postulavit quod patriciae recordationis Rustica per ultimum voluntatis suae arbitrium in civitate Neapolitana, in domo propria, in regione Herculensi, in vico qui appellatur Lampadi, monasterium construi voluerit ancillarum Dei, in quo praefatam Gratiosam abbatissam praeesse disposuit; simulque et oratorium exstruxisse dignoscitur, cui et pro voto suo quatuor uncias totius substantiae suae dimisisse suggessit, quodque in honorem beatae Mariae semper virginis, genitricisque Dei et Domini nostri Iesu Christi desideravit consecrari. |
4 | Et ideo, frater charissime, praesenti praeceptione dilectionem tuam duximus adhortandam, ut inspecto primitus testamento, si iure subsistat, et easdem quatuor uncias verissime eidem monasterio collatas esse compereris, ad praedictum locum cum postulaverint, ingravanter accedas, venerandae solemnia dedicationis impendens, ut quoties necesse fuerit, a presbyteris Ecclesiae in suprascripto loco deservientibus celebrentur sacrificia veneranda missarum; ita ut in eodem monasterio neque fraternitas tua, neque presbyteri praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiarum inferat; aut si quid pro diversorum devotione commoditatis accesserit, sibi aestimet vindicandum. |
5 | Sive aurum, sive argentum, sive praedium, sive vestimentum, omnibus modis constructio praefata possideat, cum ancillis Dei in eodem loco deservientibus debeat proficere quidquid offerri ibidem contigerit. |