Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LXII AD EUTYCHIUM EPISCOPUM. Ut in convertendis idolorum cultoribus perseveret hortatur. Ipsi praetoris postulat patrocinium.
1 | Gregorius Eutychio episcopo Tyndaritano. |
2 | Scripta fraternitatis tuae, Benenato Ecclesiae tuae clerico deferente, suscepi; gratiasque omnipotenti Deo retuli, quod in causis animae et iis quae ad Deum pertinent, te occupatum esse cognovimus. |
3 | Scripsisti siquidem nobis quosdam idolorum cultores, atque Angelliorum dogmatis in iis in quibus constitutus es partibus inveniri, de quibus plures asseruisti esse conversos, aliquos autem potentum nomine atque locorum se qualitate defendere. |
4 | Auxiliantes igitur bonis tuae charitatis operibus, viro glorioso praetori Siciliae nostra scripta transmisimus, quatenus, iuvante Domino, qua potest tibi virtute concurrat, ut quod laudabiliter coeptum est, valeat salubriter adimpleri. |
5 | Oportet ergo fraternitatem tuam, maximam in hoc sollicitudinem gerere. |
6 | Vere enim episcopalem vitam sequeris, si per zelum lingnamque tuam hos qui a fidei veritate dissentiunt in Ecclesiae unitatem reduxeris. |