monumenta.ch > Gregorius Magnus > 61
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LX. AD ITALICAM PATRICIAM. In ipsis pauperum causis, ne litigiis immisceatur, silentium eligit. Cypriano potestatem facit ut cum Italica, si id ipsa velit, salvo pauperum iure, causam absque lite finiat. <<<     >>> EPISTOLA LXII AD EUTYCHIUM EPISCOPUM. Ut in convertendis idolorum cultoribus perseveret hortatur. Ipsi praetoris postulat patrocinium.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LXI. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Quomodo in Ecclesia sua conversari debeat.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
2 Scripta tuae charitatis accepimus, quibus nobis indicasti, Deo propitio, te bene a filiis tuis Neapolitanis civibus esse susceptum.
3 De quibus omnipotenti Deo gratias retulimus.
4 Oportet ergo affectui eorum te tuis moribus compensare, malos coercere, bonis te discrete atque benignissime relaxare, ad sequendas eos meliores partes frequentius admonere, quatenus et illi paternos in te mores invenisse se gaudeant, et tu creditam tibi regiminis causam, cooperante Domino, studiosius exsequaris.
Gregorius Magnus HOME