Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LX. AD ITALICAM PATRICIAM. In ipsis pauperum causis, ne litigiis immisceatur, silentium eligit. Cypriano potestatem facit ut cum Italica, si id ipsa velit, salvo pauperum iure, causam absque lite finiat.
1 | Gregorius Italicae patriciae. |
2 | Suscepimus plenas dulcedine litteras vestras, atque incolumitatis excellentiae vestrae nos laetificavit auditus. |
3 | Circa quas tanta est nostrae mentis sinceritas, ut nihil in earum tranquillitate simultatis reconditum, paternus nos suspicari permittat affectus. |
4 | Sed omnipotens Deus faciat, ut sicut de vobis nos bona sentimus, ita mens vestra nobis bona respondeat, et dulcedinem, quam verbis impenditis, exhibeatis operibus. |
5 | Nihil enim prodest gloriosissima sanitas et pulchritudo in superficie corporis, si vulnus latet intrinsecus. |
6 | Atque illa magis cavenda est discordia, cui satellitium pax praebet exterior. |
7 | Illud vero quod in epistolis praedictis revocare in memoriam nostram excellentia vestra studiose contendit, sciat scriptum vobis, nihil cum scandalo, nihil cum forali strepitu vobiscum nos velle de causis pauperum definire. |
8 | Hoc nos et scripsisse meminimus; et scimus nosmetipsos, iuvante Domino, a causarum litigiis ecclesiastica moderatione compescere, atque secundum apostolicum illum sensum, rapinam bonorum nostrorum cum gaudio sustinere. |
9 | Sed illud scire vos credimus, taciturnitatem atque patientiam nostram futuris post me pontificibus in rebus pauperum praeiudicium non facturam. |
10 | Unde et nos explentes supra memoratam promissionem nostram, iam de causis ipsis praevidimus reticendum; nec in his in quibus minus agi benigne sentimus, desideramus nos per nosmetipsos immiscere negotiis. |
11 | Sed ne forte ex his coniiciatis, gloriosa filia, ea quae ad concordiam pertinent adhuc nos omnino renuere, filio nostro Cypriano diacono venienti ad Siciliae partes indiximus, ut si quid de his salubriter et sine peccato animae vestrae ordinare disponitis, ex nostra auctoritate vobiscum definiat, et nos non amplius illis vexemur negotiis, quorum cum mansuetudine est dispensatus effectus. |
12 | Deus autem omnipotens, qui ea quae omnino impossibilia sunt ad possibilitatem bene novit inflectere, ille vobis aspiret, et causas vestras cum pacis intentione disponere, et pro mercede animae vestrae, de rebus eis competentibus huius Ecclesiae consulere pauperibus. |