1 | Gregorius Secundino episcopo Tauromenitano. |
2 | Pridem praecepimus (Grat. 18, q. 2, c. 7) ut de monasterio sancti Andreae, quod est super Mascalas, baptisterium propter monachorum insolentias debuisset auferri, atque in eodem loco quo fontes sunt altare fundari. |
3 | Cuius rei perfectio hactenus est protracta. |
4 | Admonemus igitur fraternitatem tuam ut nullam iam moram post susceptas praesentes litteras nostras inserere debeas; sed, repleto loco ipsorum fontium, altare ad sacra celebranda mysteria illic sine aliqua dilatione fundetur; quatenus et praedictis monachis opus Dei securius liceat celebrare, et non de negligentia vestra contra fraternitatem tuam noster animus excitetur. |