Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LVIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Si non habet Cosmas unde solvat, cum illius creditoribus paciscatur; atque eiusdem filios, pactam summam persolvens, liberet.
1 | Gregorius Cypriano diacono. |
2 | Cosmas ex variis periculorum necessitatibus multis se dicit debitis obligatum, ita ut pro eis a creditoribus suis suos dicat filios detineri. |
3 | Quae res si ita est, nos omnino commovit. |
4 | Quamobrem hortamur dilectionem tuam, ut quia de rebus pauperum dandis agitur, causam eius cum summa subtilitate perquiras; et si inveneris eum praedictis debitis veraciter involutum, ut non sit substantia unde possit haec ipsa persolvere, praedictos creditores eius adeas, et propter recolligendos filios eius, quanta cognoveris quantitate componas. |
5 | Et quia, sicut dictum est, hic non habet unde restituat, de rebus pauperum ex praesenti nostra auctoritate persolve; sciens quidquid illic te providente datum fuerit, patrimonii nostri pensionibus esse reputandum. Mense Augusto, indictione 11. (Vid. ep. 45 indict. 12. Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 55.) |