Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LVII. IOANNIS RAVENNATIS EPISCOPI AD GREGORIUM PAPAM. Singulis sibi obiectis submisse respondet, et Ecclesiae suae privilegia ex consuetudine tuetur; quae ne minuantur postulat.
1 | Reverendissimus conservus meus Castorius, apostolicae sedis vestrae notarius, reddidit mihi domini mei epistolam, consortem mellis et vulneris. |
2 | Quae sic tamen infixit aculeos, ut locum non subtraheret medicinae. |
3 | Nam qui superbiam, divinum sequens iudicium, reprehendit, merito se mitem ac placidum quodammodo profitetur. |
4 | Commemorastis igitur quod ego, novitatis ambitione, pallii usum supra quam antecessoribus meis indultum fuerat usurpassem. |
5 | Quam rem proprii domini mei conscientia, quae divina regitur dextera, nullo modo credere patiatur, nec opinionis incerto aures sacratissimas aperire. |
6 | Primum, quia licet peccator, novi tamen quam grave sit terminos nobis a patribus affixos transcendere, et quod omnis elatio nihil aliud habeat quam ruinam. |
7 | Nam si maiores nostri in regibus superbiam non tulerunt, quanto magis non est in sacerdotibus sustinenda? Deinde recolo me in sinu atque in gremio sacrosanctae Ecclesiae vestrae Romanae enutritum, et Deo auxiliante provectum. |
8 | Et quibus ausibus ego sanctissimae illi sedi, quae universali Ecclesiae iura sua transmittit, praesumpserim obviare, propter cuius conservandam auctoritatem, sicut Deo manifestum est, multorum contra me inimicorum invidiam graviter excitavi? Sed beatissimus dominus meus nihil me contra priscam consuetudinem existimet attentasse, quod et a multis et prope ab omnibus civibus huius urbis attestatur, inter gesta etiamsi acquievisset, et suprascriptus reverendissimus notarius potuerat attestari, quoniam iam de secretario descendentibus filiis Ecclesiae, et ingredientibus diaconibus ut mox procedatur, tunc primus diaconus episcopo Ravennatis Ecclesiae pallium consuevit induere, quo et in litaniis solemnibus uti pariter consuevit. |
9 | Nullus ergo contra me domino meo conetur subrepere, quia si vult, Deo custode, non potest probare quod a me aliqua novitas fuisset introducta. |
10 | Qualiter enim iussionibus vel utilitatibus vestris, ubi causa exegerit, paruerim, omnipotens Deus cordi vestro purissimo faciat manifestum; et hoc peccatis meis imputo, quod post tot labores atque angustias, quas intus forisque sustineo, talem vicissitudinem merear invenire. |
11 | Sed iterum me illa res inter alia consolatur, quod interdum sanctissimi patres ob hoc tantummodo castigant filios suos ut eos faciant potiores; et post hanc devotionem ac satisfactionem sanctae Ravennati Ecclesiae, quae peculiariter vestra est, non solum vetera privilegia conservetis, sed et maiora vestris temporibus conferatis. |
12 | Nam quod de mappulis a presbyteris et diaconibus meis praesumptum apostolatus vester scribit, vere fateor, taedet me aliquid exinde commemorare, cum per se veritas, quae apud dominum meum sola praevalet, ipsa sufficiat. |
13 | Nam cum hoc minoribus circa urbem constitutis Ecclesiis licitum sit, poterit etiam apostolatus domini mei, si venerabilem clerum primae apostolicae sedis suae requirere dignatur, modis omnibus invenire, quia quoties ad ordinationem episcopatus seu responsi sacerdotes vel levitae Ravennatis Ecclesiae Romam venerunt, omnes in oculis sanctissimorum decessorum vestrorum cum mappulis sine reprehensione aliqua procedebant. |
14 | Quare etiam eo tempore quo istic a praedecessore vestro peccator ordinatus sum, cuncti presbyteri et diaconi mei in obsequium domni papae mecum procedentes usi sunt. |
15 | Et quia praevidens Deus noster omnia in manu vestra et in conscientia purissima collocavit, adiuro vos per ipsam sedem apostolicam, quam antea moribus, nunc etiam honore debito gubernatis, ut in nullo Ravennati Ecclesiae, quae familiariter vestra est, pro meo merito privilegia quibus hucusque usa est, minuatis; sed et secundum vocem propheticam, in me, et in domo patris mei, secundum suum meritum transferatur. |
16 | Quia ergo universa privilegia quae sanctae Ravennati Ecclesiae a praedecessoribus vestris indulta sunt, pro maiori satisfactione subieci ea in scriniis venerabilibus secundum consecrationis decessorum meorum tempora, fidem nihilominus reperientes, nunc vero in Dei et in vestra est potestate quidquid veritate cognita fieri iusseritis, quoniam ego iussionibus apostolatus domini mei parere desiderans, quamvis antiqua consuetudo obtinuit, usque ad secundam iussionem abstinere curavi. |