monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Agathonis episcopi in quem districte fuit vindicatum sustentationi providet. <<<     >>> EPISTOLA LVII. IOANNIS RAVENNATIS EPISCOPI AD GREGORIUM PAPAM. Singulis sibi obiectis submisse respondet, et Ecclesiae suae privilegia ex consuetudine tuetur; quae ne minuantur postulat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LVI. AD IOANNEM EPISCOPUM. Ne in plateis pallium ulterius ferat, nisi a Romanis pontificibus id sibi concessum ostenderit. Ne in secretario ipso, cum pallio deinceps sedeat. In quosdam e clericis suis inquirat; contumacibus interdicat sacro ministerio. Primis duntaxat Ravennatis Ecclesiae diaconibus mappularum usum concedit.

1 Gregorius Ioanni episcopo Ravennati.
2 Non multum temporis intervalium est (Grat. dist. 100, c. 7) quod quaedam nobis de tua fraternitate fuerant nuntiata, de quibus vobis, veniente illuc Castorio, notario sanctae cui, Deo auctore, praesidemus Ecclesiae, subtiliter nos indicasse meminimus.
3 Pervenerat namque ad nos quaedam in Ecclesia vestra contra consuetudines a que humilitatis tramitem geri, quae sola, ut bene nostis, est officii sacerdotalis erectio.
4 Quae si sapientia vestra mansuete vel cum episcopali suscepisset studio, non de illis accendi debuerat, sed oportuerat te haec eadem cum gratiarum actione corrigere.
5 Contra morem quippe ecclesiasticum est (Grat. dist. 100 c. 8), si non patientissime toleratur, quod a nobis absit, etiam iniusta correctio.
6 Mota autem nimis est vestra fraternitas, atque cum tumore cordis quasi satisfaciens, scripsit nobis pallio te non nisi post dimissos de secretario filios Ecclesiae, et missarum tempore, atque in litaniis uti solemnibus, verbis aliquid te usurpasse contra generalis Ecclesiae consuetudinem apertissima veritate professus.
7 Quomodo enim fieri potest ut illud cineris atque cilicii tempore per plateas inter populorum strepitus agas licite, quod te agere in conventu pauperum, nobilium, et in secretario Ecclesiae velut illicitum excusasti? Illud tamen (Grat. ibid.), frater charissime, tibi non putamus ignotum, quod pene de nullo metropolita in quibuslibet mundi partibus sit auditum extra missarum tempus usum sibi pallii vindicasse.
8 Et quod bene hanc consuetudinem generalis Ecclesiae noveritis, vestris nobis manifestissime significastis epistolis, quibus praeceptum beatae memoriae decessoris nostri Ioannis papae nobis in subditis transmisistis annexum, continens omnes consuetudines ex privilegio praedecessorum nostrorum concessas vobis Ecclesiaeque vestrae debere servari.
9 Confitemini igitur aliam esse generalis Ecclesiae consuetudinem, postquam ea quae vos geritis vobis ex privilegio vendicatis.
10 Nulla ergo nobis in hac re ut arbitramur, poterit remanere dubietas.
11 Aut enim mos omnium metropolitarum etiam a tua est fraternitate servandus, aut si tuae Ecclesiae aliquid specialiter dicis esse concessum, praeceptum a prioribus Romanae urbis pontificibus, quo haec Ravennati Ecclesiae sunt concessa, a vobis oportet ostendi.
12 Quod si hoc non ostenditur, restat postquam talia agere neque consuetudine generali, neque privilegio vindicas, ut usurpasse te comprobes quod fecisti.
13 Et quid dicturi sumus futuro iudici, frater dilectissime, si illud grave iugum atque vinculum cervicis nostrae, non dico pro ecclesiastica, sed pro quadam saeculari nobis dignitate defendimus; gravari nos iudicantes, si tanto pondere vel parvi temporis spatio careamus? Decorari pallio volumus, forsan moribus indecori, dum nihil in episcopali cervice splendidius fulget quam humilitas.
14 Oportet igitur fraternitatem tuam si honores suos sibi quibuslibet argumentis stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis usum ex non scripto sequi, aut ex scripto privilegiis se tueri.
15 Vel si postremo nihil horum est, aliis Metropolitis huiusmodi te praebere nolumus praesumptionis exemplum.
16 Sed ne forte putes nos, haec vobis scribentes, quae pro fraterna sunt charitate neglexisse, scitote in nostro scrinio de privilegio Ecclesiae tuae subtiliter perquisitum.
17 Et quidem quaedam inventa sunt quae omnino possint fraternitatis tuae intentionibus obviare, nihil autem in quo de huiuscemodi capitulis pars vestrae possit Ecclesiae roborari.
18 Nam et de ipsa consuetudine tuae quam opponis Ecclesiae, quae vobis olim, ut a partibus vestris probaretur, scripsimus, iam satis nos sollicitudinem gessisse cognoscite, inquirentes filios nostros Petrum diaconum, atque Gaud osum primicerium, necnon et Michaelium defensorem sedis nostrae, vel alios, qui pro diversis responsis Ravennam a nostris decessoribus sunt transmissi, et haec te in praesentia sua egisse districtissime negaverunt.
19 Apparet igitur secreto non potuisse geri, nisi quod usurpabatur illicite.
20 Unde quod latenter subintroductum est, nulla debet stabilitate persistere.
21 Quae ergo superflue a te vel a tuis decessoribus sunt praesumpta, cum charitatis intuitu, atque cum fraterna stude benignitate corrigere.
22 Nullatenus, non dico per te, sed per aliorum vel decessorum tuorum normam ab humilitatis tentes regula deviare.
23 Ut enim ea quae superius dixi breviter colligam, admoneo quatenus nisi decessorum meorum munificentia tibi haec per privilegium attributa docueris, uti in plateis pallio ulterius non praesumas; ne non habere et ad missas incipias quod audacter et in plateis usurpas.
24 De secretario autem, quod fraternitas tua resedisse cum pallio, et filios Ecclesiae suscepisse et fecit et excusavit, nunc interim nihil querimur, quia synodorum sententiam sequentes, minores culpas quae negantur ulcisci recusamus.
25 Hoc tamen quia semel et iterum sit factum cognovimus, sed fieri ulterius prohibemus.
26 Fraternitas autem tua sit omnino sollicita, ne hoc quod praesumptioni inchoanti adhuc ceditur, in proficiente deterius vindicetur.
27 Conquesti praeterea estis quod quidam de sacerdotali ordine Ravennatis civitatis, peccatis imminentibus, gravibus sint criminibus involuti.
28 Quorum causam vel illic te discutere volumus, vel huc eos, si tamen probationum difficultas pro locorum longinquitate non impedit, ad haec ipsa discutienda transmittere.
29 Quod si vel ad tuum iudicium vel ad nos, maiorum fulti patrocinio, quod non credimus, venire despexerint, et in obiectis sibi capitulis contumaciter respondere nequiverint, volumus ut eis post secundam et tertiam admonitionem tuam, ministerium sacri interdicas officii; atque nobis de contumacia eorum scriptorum tuorum tenore renunties, ut deliberemus quemadmodum actus eorum debeas subtiliter perscrutari, atque secundum definitiones canonicas emendare.
30 Cognoscat igitur fraternitas tua de causa hac nos plenissime absolutos, ex eo quod vobis causas ipsas commisimus subtiliter perquirendas, atque omnia peccata eorum si inulte venerint, omne pondus discussionis huius in tuae animae redundare periculum; sciens nullam dilectionem vestram excusationem apud futurum iudicem habituram, si non excessus cleri tui cum summa canonici rigoris severitate correxeris, et hos quibus haec fuerint approbata, sacros ulterius ordines temerare permiseris.
31 Illud autem (Grat. dist. 93, c. 22) quod pro utendis a clero vestro mappulis scripsistis, a nostris est clericis fortiter obviatum, dicentibus nulli hoc unquam alii cuilibet Ecclesiae concessum fuisse, nec Ravennates clericos vel illic vel in Romana civitate tale aliquid cum sua conscientia praesumpsisse, nec si tentatum esset ex furtiva usurpatione sibi praeiudicium generari.
32 Sed etiamsi in qualibet Ecclesia hoc praesumptum fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione Romani pontificis, sed sola surreptione praesumitur.
33 Sed nos servantes honorem fraternitati tuae, licet contra voluntatem ante dicti cleri nostri, tamen primis diaconibus vestris, quos nobis quidam testificati sunt etiam ante eis usos fuisse, in obsequio duntaxat tuo mappulis uti permittimus, alio autem tempore vel alias personas hoc agere vehementissime prohibemus. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 2.)
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA LV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Agathonis episcopi in quem districte fuit vindicatum sustentationi providet. <<<     >>> EPISTOLA LVII. IOANNIS RAVENNATIS EPISCOPI AD GREGORIUM PAPAM. Singulis sibi obiectis submisse respondet, et Ecclesiae suae privilegia ex consuetudine tuetur; quae ne minuantur postulat.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56