Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA L. AD THEODORUM EPISCOPUM. Ipsum laudat quod sacerdotum vitam sollicite perscrutetur ac renuntiet. Paulum episcopum in monasterio ad poenitentiam permanere praecipit. Huius describendas res ac servandas. De Bonifacio graviter accusato inquirendum.
1 | Gregorius Theodoro episcopo Lilibaetano. |
2 | Fraternitatis tuae grata nobis omnino sollicitudo est, quia ea quae de sacerdotum vita cognoscit, et perscrutari curat, et investigata renuntiat. |
3 | Ut ergo in hac sollicitudine quam in te laudamus possis sine diminutione persistere, studiosus esto ac vigilans; et si quos illic a quibuslibet, quod absit, excessus perpetrari cognoveris, siquidem tates sunt qui emendari ibidem possint, rationabiliter emendentur; alioquin fratri nostro Maximiano episcopo scriptis renuntiare festina, ut quid fiendum sit a vobis informatus agnoscat. |
4 | Nulla igitur res ab investigatione pravorum actuum vel insinuatione te revocet. |
5 | Nam quanto vigilantiam tuam modo laudamus, tanto culpabilior invenieris, si huiusmodi actus qualibet dissimulatione celaveris. |
6 | Paulum praeterea quondam episcopum, in monasterio in quo est, in poenitentia volumus permanere. |
7 | Res autem quae apud eum inventae sunt, in cimiliarchio ecclesiae tuae servare modis omnibus studebis. |
8 | De quibus etiam secundum rerum inventarum paginam desusceptum te facere volumus, et in scrinium ecclesiae tuae transmittere. |
9 | Sed et clericis eius, si tamen illic aliqui praesentes sint, a pari aliud facere desusceptum te convenit, in quo tua fraternitas fateatur quia desusceptum de eisdem rebus in scrinio nostro emiserit, quatenus, dum necesse fuerit, competenti personae res omnes possint sine detrimento restitui. |
10 | De Bonifacio vero quaedam gravis ad nos accusatio pervenit, cuius scelera volumus utrum vera sint ut fraternitas tua cum loci servatore praetoris examinet. |