Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Praemisso singularis benevolentiae testimonio, illum ne pueros ordinari, neve ordines ex favore aut ex venalitate conferri sinat, atque ut sibi concilii statum indicet, hortatur. De catenis beati Petri aliquid clavibus inclusum mittit.
1 | Gregorius Columbo episcopo. |
2 | Et antequam fraternitatis tuae scripta susciperem, bonum te Dei famulum esse, nuntiante veridica opinione, cognovi. |
3 | Et postquam suscepi, certum fuisse hoc quod fama dudum asperserat, plenius intellexi; meritisque tuis valde congaudeo, quod testes vitae laudabilis mores tuos et actus ostendis. |
4 | Haec ergo quoniam superna tibi sentio maiestate collata, gratulor; et Deum Creatorem nostrum utique benedico, qui servis humilibus misericordiae suae dona non denegat. |
5 | Qua de re verum fateor quia sic me fraternitas tua ad amorem suum flamma charitatis accendit, sicque tibi unitus est meus spiritus, ut et videre te cupiam, et tamen absentem corde semper attendam. |
6 | Haec igitur ita esse ex te bene consideras. |
7 | Nam profecto plus in charitate animorum unitas quam corporalis potest unire praesentia. |
8 | Praeterea tota te mente, toto corde, totaque anima apostolicae sedi inhaerere ac esse devotum et nunc scio, et priusquam epistola tua hoc testimonium perhiberet, manifeste cognovi. |
9 | Praemisso itaque debita ex charitate salutationis alloquio, adhortor ut eorum quae beato Petro apostolorum principi promisisti memor esse non desinas. |
10 | Itaque erga primatem synodi tuae esto sollicitus. |
11 | ut pueri (Grat. 1, q. 1, c. 120) ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne tanto periculosius cadant, quanto citius conscendere ad altiora festinant. |
12 | Nulla sit in ordinatione venalitas; potentia vel supplicatio personarum nihil adversus haec quae prohibemus obtineat. |
13 | Nam proculdubio Deus offenditur, si ad sacros ordines quisquam non ex merito, sed ex favore, quod absit, aut ex venalitate provehitur. |
14 | Haec autem si fieri cognoscis, non taceas; sed instanter obsiste: quoniam si haec aut investigare fortasse neglexeris, aut intellecta celaveris, non solum illos qui haec agunt, peccati vinculum illigabit; sed et te huius rei non levis ante Deum culpa respiciet. |
15 | Oportet ergo canonica ultione si quid tale committitur, coerceri: ne tantum facinus cum aliorum peccato vires ex dissimulatione percipiat. |
16 | Praesentium igitur portitorem Victorinum fraternitatis tuae diaconum, quem tuum reor imitatorem existere, et cum charitate suscepi, et ad remeandum citius relaxavi, per quem etiam claves beati Petri, in quibus de catenis ipsius inclusum est, tibimet pro benedictione transmisi. |
17 | Praeterea de unitate ac pace concilii, quod Deo auctore congregare disponitis, charitas tua animos nostros subtiliter omnia indicando laetificet. |