monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLVI. AD IOANNEM EPISCOPUM. Andream episcopum, si concubinam in sacro ordine constitutus contigerit, a ministerio prohibendum. Suspendendum eumdem a missarum celebratione ob caesam fustibus mulierem. Expendendas quoque clericorum de illo querelas. <<<     >>> EPISTOLA XLVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Praemisso singularis benevolentiae testimonio, illum ne pueros ordinari, neve ordines ex favore aut ex venalitate conferri sinat, atque ut sibi concilii statum indicet, hortatur. De catenis beati Petri aliquid clavibus inclusum mittit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLVII. AD CLERUM ECCLESIAE SALONITANAE. Honorati electionem in episcopum approbat.

1 Gregorius Clero ecclesiae Salonitanae.
2 Dilectionis vestrae scripta relegentes, electionem vos in Honoratum archidiaconum vestrum fecisse didicimus, et omnino nobis gratum fuisse cognoscite quod olim expertum virum et gravem moribus ad episcopatus ordinem elegistis.
3 Cuius etiam et nos personam, quia dudum est nobis bene cognita, comprobamus, eumque vobis iuxta desiderium vestrum et nos ordinari voluimus sacerdotem.
4 Pro qua re hortamur vos in eius electione sine aliqua ambiguitate persistere.
5 Nec quaedam vos res ab eius debet persona deflectere, quia sicut ista laudabilis nunc probatur electio, ita si, quod absit, dilectionem vestram ab eo quisquam deviare seduxerit, et animae vestrae gravamen, et opinioni maculam infidelitatis imponet.
6 Eos vero qui ab electionis vestrae unitate desideratae discordant, ut vobiscum sentire possint, ab Antonino subdiacono nostro fecimus admoneri.
7 Cui etiam de persona Malchi fratris et coepiscopi nostri quid oporteat fieri, iam pridem iniunximus.
8 Sed quoniam et ipsi scripsimus, credimus eum ab inquietudine vestra sine mora quiescere.
9 Qui si fortasse obedire quocunque modo neglexerit, contumacia eius modis omnibus canonicae ultionis districtione multabitur.
Gregorius Magnus HOME