monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLV. AD ANDREAM EPISCOPUM. Ut sacerdotium ipse deponat, si peccati cum concubina sit conscius, hortatur. Quod mulierem fustibus caedi iusserit, a missarum celebratione per duos menses abstinere iubet. <<<     >>> EPISTOLA XLVII. AD CLERUM ECCLESIAE SALONITANAE. Honorati electionem in episcopum approbat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLVI. AD IOANNEM EPISCOPUM. Andream episcopum, si concubinam in sacro ordine constitutus contigerit, a ministerio prohibendum. Suspendendum eumdem a missarum celebratione ob caesam fustibus mulierem. Expendendas quoque clericorum de illo querelas.

1 Gregorius Ioanni episcopo Calliopolitano.
2 Ex gestis quae ad nos fraternitas tua direxit, inventum est Andream fratrem et coepiscopum nostrum habuisse sine dubio concubinam.
3 Sed quia incertum est si eam in sacro ordine constitutus contigerit, necesse est ut eum sollicita adhortatione commoneas, ut si positus in sacro ordine cum ea se novit immistum, ab eo quo est officio quiescat, et nullatenus administrare praesumat.
4 Quod si forte conscius sibi huius rei peccatum suum supprimens administrare praesumpserit, animae suae periculum divino iudicio imminere cognoscat.
5 Matriculam vero quam fecit fustibus castigari, quamvis exinde post octo menses obiisse non credimus, quia tamen eam contra propositi sui ordinem huiusmodi fecit affligi, duobus hunc mensibus a missarum solemnitate suspende, ut vel haec eum verecundia qualem se de caetero possit exhibere, instituat.
6 Praeterea, oblata nobis petitione, quae tenetur in subditis, clerici praedicti episcopi multa se mala ab eo sustinere commemorant.
7 Ob quam rem fraternitas tua subtiliter cuncta curet addiscere, et ita ea rationabili modo emendare atque disponere, ut nulla eis pro hac re huc remeandi de caetero necessitas imponatur.
8 Mense Iulio, indictione 11. (Vid. sup. ep. 44. Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 27.)
Gregorius Magnus HOME