monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLIV. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Stephaniae res a decessoris sui actoribus occupatas restituat. <<<     >>> EPISTOLA XLVI. AD IOANNEM EPISCOPUM. Andream episcopum, si concubinam in sacro ordine constitutus contigerit, a ministerio prohibendum. Suspendendum eumdem a missarum celebratione ob caesam fustibus mulierem. Expendendas quoque clericorum de illo querelas.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLV. AD ANDREAM EPISCOPUM. Ut sacerdotium ipse deponat, si peccati cum concubina sit conscius, hortatur. Quod mulierem fustibus caedi iusserit, a missarum celebratione per duos menses abstinere iubet.

1 Gregorius Andreae episcopo Tarentino.
2 Tribunal iudicis aeterni securus aspiciet (Grat. dist. 33, c. 7), quisquis reatus sui conscius digna eum modo poenitentia placare contendit.
3 Habuisse te siquidem concubinam manifesta veritate comperimus, de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio.
4 Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, hoc tuae conscientiae elegimus committendum.
5 Qua de re, si, in sacro ordine constitutus, eius te permistione esse recolis maculatum, sacerdotii honore deposito, ad administrandum nullo modo praesumas accedere, sciturus in animae tuae periculo te ministrare, et Deo nostro sine dubio te reddere rationem, si huius sceleris conscius, in eo quo es ordine, celans veritatem, permanere volueris.
6 Unde te iterum adhortamur, ut si te deceptum antiqui hostis calliditate cognoscis, competenti eum, dum licet, poenitentia superare festines, ne cum eo particeps, quod non optamus, in die iudicii deputeris.
7 Si vero huius reatus tibi conscius non es, in eo te necesse est quo es ordine permanere.
8 Praeterea quoniam mulierem de matriculis contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet post octo menses exinde minime arbitramur fuisse defunctam, tamen quia ordinis tui habere noluisti respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere.
9 In quibus ab officio tuo suspensum flere te convenit quod fecisti.
10 Nam valde dignum est, ut postquam te ad vitae istius tranquillam rectitudinem laudabilium sacerdotum exempla non provocant, saltem correptionis medicina compellat.
11 (Cf. Ioan. Diac. l. 3, c. 43.)
Gregorius Magnus HOME