Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLIV. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Stephaniae res a decessoris sui actoribus occupatas restituat.
1 | Gregorius Bonifacio episcopo Regitano. |
2 | Sicut Ecclesia (Grat. 12, q. 2, c. 49) proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore invadere alienas non oportet. |
3 | Stephania siquidem latrix praesentium, quasdam res suas temporibus decessoris tui Lucii quondam episcopi ab actoribus eius vi queritur occupatas. |
4 | Et quia sibi eas petiit, iustitia favente, debere restitui, propterea fraternitas tua cum Dei timore haec quae asserit subtiliter curet addiscere. |
5 | Et si ita, quemadmodum suprascripta femina ait, esse repererit, quaecunque male ablata sunt, faciat sine aliquo damno vel dilatione restitui. |
6 | Nam valde durum est res alienas contra rationem Ecclesiam detinere. |
7 | Ita ergo querimoniam praefatae mulieris salubriter salubriter finire festina, ut nec nos exinde denuo molestiam patiamur, nec te avarum vel desidiosum haec causa demonstret. |