monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLII. AD FELICEM EPISCOPUM. Ecclesiarum ministeria, pecuniae, etc., Ecclesiae Sipontinae describantur, quorum index Romam mittatur. <<<     >>> EPISTOLA XLIV. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Stephaniae res a decessoris sui actoribus occupatas restituat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLIII. AD FELICEM EPISCOPUM. Episcopum de illato a nepote stupro arguit, ipsique imponit latae in reum sententiae exsecutionem.

1 Gregorius Felici episcopo Sipontino.
2 Exspectabamus fraternitatem tuam sua aliquos ad Deum praedicatione convertere, et male agentes ad rectitudinem revocare.
3 Qua de re nimis contristamur, quia e diverso in nepotis tui Felicis pravitate, tua evidenter, qui talem nutristi, culpa monstrata est.
4 Pervenit itaque ad nos quod suprascriptus Felix Evangeli tui diaconi filiam, quod nefas est dici, stupro deceperit.
5 Quod si verum est, quamvis gravi esset de lege poena plectendus, nos tamen aliquatenus legis duritiam mollientes, huiuscemodi disponendo praecipimus, ut aut quam stupravit uxorem habeat, aut certe si renuendum putaverit, districtius ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterium, ubi poenitentiam peragat, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine nostra praeceptione licentia.
6 Ita ergo fraternitas tua, ut haec compleantur studeat, quatenus nihil de his aliquo modo possit omitti.
7 Nam si quid, quod non credimus, lentatum fuerit, et illi grave postea periculum imminebit, et te non levis incipiet culpa respicere.
Gregorius Magnus HOME