monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Stuprator virginis aut eam ducat, aut corporaliter castigatus in monasterium detrudatur. Diaconus captivus Ecclesiae sumptibus redimatur. <<<     >>> EPISTOLA XLIII. AD FELICEM EPISCOPUM. Episcopum de illato a nepote stupro arguit, ipsique imponit latae in reum sententiae exsecutionem.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLII. AD FELICEM EPISCOPUM. Ecclesiarum ministeria, pecuniae, etc., Ecclesiae Sipontinae describantur, quorum index Romam mittatur.

1 Gregorius Felici episcopo Sipontino.
2 Propositi nostri sollicitudo nos vehementer astringit ut ita rerum ecclesiasticarum, Deo auxiliante, debeamus providere cautelam, quatenus in eis nulla possit ex neglectu evenire iactura.
3 Proinde fraternitas tua una cum Bonifacio, necnon et Pantaleone latore praesentium, sedis nostrae notariis, res Ecclesiarum, quae apud Sipontinam noscuntur esse Ecclesiam, curet subtiliter singulas quasque describere, ut tam ministeria Ecclesiarum, quam etiam usuale argentum, vel quidquid aliud est, idem brevis a vobis conscriptus, veraciter rerum facta inspectione, contineat.
4 Nec quamdam ad hoc moram vel excusationem fraternitas tua tentet adducere; sed, omni excusatione cessante, haec quae a nobis iniuncta sunt modis omnibus implere festina, eumdemque nobis brevem manu tua subscriptum per ante dictum Pantaleonem transmitte, quatenus quid de hoc fieri salubriter debeat, divina possimus gratia suffragante disponere.
Gregorius Magnus HOME