Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Stuprator virginis aut eam ducat, aut corporaliter castigatus in monasterium detrudatur. Diaconus captivus Ecclesiae sumptibus redimatur.
1 | Gregorius Pantaleoni notario. |
2 | Questus est nobis Evangelus, Sipontinae Ecclesiae diaconus, filiam suam a Felice fuisse, quod dici netas est, stupratam. |
3 | Pro qua re huius praecepti auctoritate suffultum ad Sipontinam civitatem te proficisci necesse est, et adhibitis tibi sapientibus illic viris, cum omni subtilitate veritatem curabis addiscere; et si ita repereris, eam quam stupravit, aut uxorem factis nuptialibus instrumentis accipiat, aut corporaliter castigarum in monasterium eum privatum communione, ubi poenitentiam peragat, tradere festinabis; ita ut nulla exinde ei sit quoquomodo egrediendi licentia, nisi hoc nostra permiserit fortasse praeceptio. |
4 | Praeterea quia supradictus diaconus de hostibus se redemptum, ac propterea debitum habere commemorat, ideo si talem eius substantiam non esse cognoveris quae ad reddendum debitum ipsum possit sufficere, Felici fratri et coepiscopo nostro te imminere praecipimus, ut eius pretium de Ecclesia dare non differat, quatenus suprascriptus Evangelus diaconus sine tarditate aliqua a debiti possit necessitate cui est suppositus liberari. |