monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXVII. AD BONAM ABBATISSAM. Monasterium construi praecipit, et omnia a Ioanne presbytero ipsi legata confirmat. <<<     >>> EPISTOLA XXXIX. AD EPISCOPOS CORINTHIOS. Diaconum mittit, qui de audita Adrianum inter et episcopos eius accusatores reconciliatione inquirat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXVIII. AD LIBERTINUM PRAEFECTUM. Ut Nasam Iudaeum seductorem puniat, necnon Christiana mancipia ab illo comparata liberet.

1 Gregorius Libertino praefecto Siciliae.
2 Ab ipso administrationis exordio, Deus vos in causae suae voluit vind etam procedere, et hanc vobis mercedem propitius cum laude servavit.
3 Fertur siquidem quod Nasas quidam sceleratissimus Iudaeorum, sub nomine beati Eliae altare punienda temeritate construxerit, multosque illic Christianorum ad adorandum sacrilega seductione deceperit; sed et Christiana, ut dicitur, mancipia comparavit, et suis ea obsequiis ac utilitatibus deputavit.
4 Dum igitur severissime in eum pro tantis facinoribus debuisset ulcisci, gloriosus Iustinus, medicamento avaritiae, ut nobis scriptum est, delinitus, Dei distulit iniuriam vindicare.
5 Gloria autem vestra haec omnia districta examinatione perquirat; et si huiusmodi manifestum esse repererit, ita districtissime ac corporaliter in eumdem sceleratum festinet vindicare Iudaeum, quatenus hac ex causa et gratiam sibi Dei nostri conciliet, et his se posteris pro sua mercede imitandum monstret exemplis.
6 Mancipia autem Christiana (Grat. dist. 54, c. 13), quaecunque eum comparasse patuerit, ad libertatem, iuxta legum praecepta, sine ambiguitate perducite; ne, quod absit, Christiana religio Iudaeis subdita polluatur.
7 Ita ergo omnia districtissime sub omni festinatione corrigite, ut non solum pro hac vobis disciplina gratias referamus, sed et testimonium de bonitate vestra, ubi necesse fuerit, praebeamus. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 43.)
Gregorius Magnus HOME