monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXVI. AD SABINUM DEFENSOREM. Ut Ianuarium episcopum et Epiphanium presbyterum criminibus accusatos Romam perducant. Pompeianam vero, Theodosiam et Isidorum adiuvet Romam venire cupientes. <<<     >>> EPISTOLA XXXVIII. AD LIBERTINUM PRAEFECTUM. Ut Nasam Iudaeum seductorem puniat, necnon Christiana mancipia ab illo comparata liberet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXVII. AD BONAM ABBATISSAM. Monasterium construi praecipit, et omnia a Ioanne presbytero ipsi legata confirmat.

1 Gregorius Bonae abbatissae.
2 Ecclesiastica damnum non sentit utilitas, si res aliis competentes, cognita veritate, restituat.
3 Cognovimus itaque Ioannem quondam presbyterum sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, in domo iuris sui posita in hac urbe Roma, iuxta thermas Agrippianas, oratorium construxisse, ibique quosdam reditus legati titulo per testamenti sui seriem reliquisse; in quo etiam oratorio servorum Dei congregationem esse constituit; et haec omnia ut debuissent impleri, testamenti sui pagina sanctae memoriae decessori nostro Pelagio noscitur deputasse.
4 Sed quia, morte occupatus, hoc non occurrit implere, et domus ipsa cum horto suo ab actoribus nostrae Ecclesiae detinetur, et idcirco hactenus necdum voluntas defuncti completa est, iustitiae ratio nos vehementer incitat huiusmodi piae dispositionis arbitrium vestra sollicitudine, et hoc quod decessori nostro iniunctum est, adimplere.
5 Sed quoniam illic, pro difficultate temporis, nova servorum Dei congregatio adhiberi non potuit, feminarum saltem congregationem constituendam esse decernimus, atque ideo et locum ipsum solemniter dedicare.
6 Et quia monasterium ubi tu prius fuisti in ruinae erat periculo constitutum, te illic cum congregatione tua consistere per omnia debere, Deo annuente, perspeximus, quatenus in suprascriptae domus monasterio, iuxta voluntatem defuncti, Domino Redemptori nostro serviens esse congregatio potuisset, et imminens posses periculum evitare.
7 Unde necesse est ut et nunc et in futuris temporibus Dei illic laudes per eam quae modo est vel successura est congregationem modis omnibus celebrentur.
8 Considerantes igitur antedicti presbyteri voluntatem, perpetuo illic tempore monasterium esse, atque ad id eamdem domum in integro cum horto suo et rebus inferius designatis, quae a testatore relictae sunt, proprietatis iure constituimus pertinere; id est, massam Magulianensem cum appendicibus suis via Numentana milliario plus minus undecimo, tabernam in hac urbe, quae est posita iuxta Palacenis, et Salgamum positum ante domum suprascripti monasterii.
9 Oportet ergo ut ita dilectio tua diligenter invigilet, ut et Dei illic, sicuti praefati sumus, laudes salubri studio devote, ut moris est, celebrentur, et suprascriptae res ad ius ipsius pertinentes, nulla, te negligente, occasione depereant.
10 Hanc enim sollicitudinem non solum te, sed etiam eas quae tuo loco successerint in praedicto monasterio et rebus superius designatis, constituimus nihilominus exhibere.
Gregorius Magnus HOME