Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXVI. AD SABINUM DEFENSOREM. Ut Ianuarium episcopum et Epiphanium presbyterum criminibus accusatos Romam perducant. Pompeianam vero, Theodosiam et Isidorum adiuvet Romam venire cupientes.
1 | Gregorius Sabino defensori Sardiniae. |
2 | Quaedam ad aures nostras gravia pervenerunt, quae quoniam canonicam emendationem exspectant, idcirco experientiae tuae praecipimus quatenus una cum Ioanne notario, omni excusatione postposita, Ianuarium fratrem et coepiscopum nostrum summa huc exhibere instantia non omittas, ut eo coram posito, ea quae ad nos perlata sunt subtili valeant indagatione perquiri. |
3 | Pompeiana vero atque Theodosia religiosae feminae, iuxta postulationem suam, si huc venire voluerint, vestra eis in omnibus praebete solatia, ut desideria sua vobis queant succurrentibus adimplere: praecipue autem Isidorum eloquentissimum, sicut petiit, studii vestri sit per omnia vobiscum adducere, ut causae eius qualitas, quam contra Ecclesiam Caralitanam habere dignoscitur, interius trutinata, legalem valeat finem accipere. |
4 | Praeterea quoniam aliqua nobis de persona Epiphanii presbyteri facinora nuntiata sunt, necesse est ut diligentius cuncta perscruteris, et seu mulieres cum quibus perisse dicitur, seu alios quos de causa eadem scire aliquid senseris, huc pariter festines adducere, quatenus ecclesiasticae districtioni liquide possint aperiri quae vera sunt. |
5 | Haec vero omnia ita efficaciter utrique curabitis adimplere, ut nulla vos de neglectu culpa respiciat, scientes ad vestrum omnino pertinere periculum, si haec nostra quoquo modo fuerit lentata praeceptio. |