monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXIII. AD DYNAMIUM PATRICIUM. Quadringentos solidos de reditibus Ecclesiae Romanae se accepisse significat. Mittit crucem sacris reliquiis refertam. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ex clero Neapolitano mittendos Romam duos vel tres, qui vice omnium episcopum eligant. Futuro episcopo deferenda necessaria. Paulo secedenti dandos pro labore solidos centum cum mancipio uno.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXIV. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Festum episcopum civibus suis conciliet.

1 Gregorius Petro subdiacono Campaniae.
2 Queritur Festus frater et coepiscopus noster a suis se clericis ac civibus despici atque contemni.
3 Pro qua re experientiae tuae praecipimus ut tranquilla eos adhortatione convenias, quatenus sedatis, si quae forte odiorum causae sunt, mutua eos et Deo placita charitate concilies, ut et ille quod filiis decet impendat, et illi quod patri oportet exhibeant.
4 Si quae vero aliae causae sunt, praedicto episcopo te impendere praecipimus salva tamen iustitia et aequitate, solatium.
5 Mense Maio, indictione 11.
Gregorius Magnus HOME