Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXIII. AD DYNAMIUM PATRICIUM. Quadringentos solidos de reditibus Ecclesiae Romanae se accepisse significat. Mittit crucem sacris reliquiis refertam.
1 | Gregorius Dynamio patricio Galliarum, etc. |
2 | Monstrat quam bene dispenset propria, qui fideliter administrat aliena. |
3 | Quod vestra nobis gloria ostendit, quae perenni muneri intenta, beato Petro apostolorum principi suorum redituum fructus intulit. |
4 | Cui dum sua fideliter impenditis, haec apud eum vestra munera fecistis. |
5 | Sic quippe agere huius terrae gloriosos de aeterna gloria cogitantes decet, ut in eo quod temporaliter praevalent, mercedem sibi non temporalem parent. |
6 | Proinde debitum salutationis alloquium persolventes, omnipotentem Dominum deprecamur ut vitam vestram et bonis praesentibus repleat, et ad sublimia gaudia aeternitatis extendat. |
7 | Suscepimus namque per Hilarum [Al. Hilarium] filium nostrum de praefatis Ecclesiae nostrae reditibus Gallicanos solidos quadringentos. |
8 | Transmisimus autem beati Petri apostoli benedictionem, crucem parvulam, cui de catenis eius beneficia sunt inserta. |
9 | Quae illius quidem ad tempus ligaverunt, sed vestra colla in perpetuum a peccatis solvant. |
10 | Per quatuor vero in circuitu partes, de beati Laurentii craticula, in qua perustus est, beneficia continentur, ut hoc, ubi corpus illius pro veritate crematum est, vestram mentem ad amorem Domini accendat. |