Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXXII. AD HONORATUM ARCHIDIACONUM. Eius absolutionem firmat. Ea vero de quibus erat conquestus, Antonino discutienda committit.
1 | Gregorius Honorato archidiacono Salonitano. |
2 | Dudum quidem decessoris nostri nostraque praeceptio ad dilectionem tuam cucurrerat, in qua et de obiectis tibi calumniose capitulis fueras absolutus, et in tui gradus ordine sine aliqua te instituimus altercatione restitui. |
3 | Sed quia rursus ante non multum temporis spatium, ad Romanam civitatem veniens, de aliquibus illic actis incongrue, de sacrorum es conquestus alienatione vasorum; atque dum pro hac re, quae tuis obiectionibus respondere potuissent, sustineremus in hac civitate personas, Natalis episcopus tuus de hac luce migravit, necessarium iudicavimus easdem praeceptiones tam decessoris nostri, quam nostras, quas dudum, ut dictum est, pro tua absolutione transmisimus, praesentibus deinceps apicibus confirmare. |
4 | Quamobrem a cunctis tibi obiectis capitulis te plenius absolventes, in tui te ordinis gradu sine aliqua volumus altercatione permanere, ut nihil tibi penitus mota a praefato viro quaestio qualibet occasione praeiudicet. |
5 | De his autem capitulis de quibus conquestus es, Antonino subdiacono, et rectori illic patrimonii sanctae, cui, Deo auctore, praesidemus, Ecclesiae instanter iniunximus ut si quidem in his ecclesiasticas invenerit immistas esse personas, cum summa causas ipsas districtione atque auctoritate definiat. |
6 | Sin autem cum talibus res agitur, in quos ecclesiasticae vigor non possit iurisdictionis extendi, de singulis quibusque capitulis probationes inter publica gesta depositas ad nos absque ulla dilatione transmittat, ut instructi subtiliter sciamus quid de his debeamus, Christo auxiliante, disponere. |
7 | (Vide l. I, ep. 19 et 20, l. II, ep. 17 et 52. Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 9.) |