monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXIX. AD PRESBYTEROS ET CLERUM MEDIOLANENSEM. Ad Constantii, quamvis sibi notissimi et amici, electionem non sollicitat. Qualis esse debeat pastor, quis eligentium affectus egregie depingit. Ex terrarum plagis mundi finem ac iudicium proximum suadet. <<<     >>> EPISTOLA XXXI. AD ROMANUM PATRICIUM. Constantium sibi amicissimum commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXX. AD IOANNEM SUBDIACONUM. Ut Mediolanensium apud Genuam scrutetur vota; quae si in Constantium consentiant, hunc a propriis episcopis faciat consecrari.

1 Gregorius Ioanni subdiacono.
2 Quanto apostolica sedes (Grat. dist. 63, c. 10), Deo auctore, cunctis praelata constat Ecclesiis, tanto inter multiplices curas, et illa nos valde sollicitat.
3 ubi ad consecrandum antistitem nostrum exspectatur arbitrium.
4 Defuncto igitur Laurentio Ecclesiae Mediolanensis episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit in electione se filii nostri Constantii, diaconi sui, unanimiter consensisse.
5 Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid quod ad cautelam pertinet omittamus, huius idcirco praecepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est.
6 Et quia multi illic Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te voluntates oportet, eis convocatis, in commune perscrutari.
7 Et si nulla eos diversitas ab electionis unitate disterminat, siquidem in praedicto filio nostro Constantio omnium voluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit cum nostrae auctoritatis assensu, solatiante Domino, facias consecrari, quatenus huiusmodi servata consuetudine, et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis sua iura non minuat. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 24. Vide sup. ep. 29.)
Gregorius Magnus HOME