Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXVIII. AD ROMANUM PATRICIUM. Ut Armenio orphano egenti ac nobili, locum vel operam provideat, unde quotidianis stipendiis sustentetur.
1 | Gregorius Romano patricio per Italiam. |
2 | Quidquid misericorditer ac respectu pietatis impenditur, et hic auctorem suum adiuvat, et optatum ei praemium in die retributionis apportat. |
3 | Quod cum ita sit, quia excellentiam vestram valde diligo, mercedis vobis causas insinuo. |
4 | Armenius itaque magnificus, filius quondam Antonii illustrissimi viri, sua me egestate compulit, ut pro eo vobis debuissem scribere. |
5 | Qui quoniam, sicut nostis, utroque parente orbatus est, eminentiae vestrae tuitionem et continentiam praestolatur. |
6 | Unde christianitas vestra piae considerationis, ut consuevit, intuitu, in quantum utile perspicit, ei locum vel actionem provideat, ex qua quotidianis stipendiis valeat contineri; quoniam haec maxima laus et merces est, si illa orphanis impendantur quae eorum pro suis obsequiis poterant genitoribus exhiberi. |