monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXVI. AD MAGNUM PRESBYTERUM. Quem Laurentius quondam episcopus immerito excommunicaverat, absolvit. Ipsum hortatur ut Ecclesiae suae pure ac diligenter ministret, clerumque ac populum de idoneo episcopo absque dissensionibus eligendo admoneat. <<<     >>> EPISTOLA XXVIII. AD ROMANUM PATRICIUM. Ut Armenio orphano egenti ac nobili, locum vel operam provideat, unde quotidianis stipendiis sustentetur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXVII. AD MARINIANUM ET BENENATUM. Ut in Bonifacium inquirant; qui, si inventus fuerit reus, sacra privetur communione, atque in monasterium retrudatur.

1 Gregorius Mariniano abbati de Panormo, et Benenato notario rectori patrimonii Panormi.
2 Si ea de quibus vehementer Deus offenditur insequi vel ulcisci differimus, ad irascendum utique Divinitatis patientiam provocamus.
3 Multa etenim ad nos mala de quibusdam in Panormitana civitate degentibus pervenerunt, quae quoniam maiorem coercitionem exspectant, nec temere credenda, nec desidiose quaerenda sunt.
4 Pro qua re Victori fratri et coepiscopo nostro iniunximus ut si vera essent, et ea insequi debuisset et ulcisci.
5 Nunc itaque huc veniens Bonifacius, vir clarissimus, praesentium lator, frustra se et communione privatum, et alia se gravia a praedicto episcopo queritur fuisse perpessum.
6 Quia ergo nullus sine cognitione damnandus est, eidem fratri et coepiscopo nostro scripsimus, ut si persona quae de ipso quaedam dicere possit inventa fuerit, eam ad vestram debeat cognitionem dirigere.
7 Ideoque huius praecepti vos pagina necessario duximus adhortandos, quatenus nullius personam attendentes, sed Dei timorem habentes prae oculis, ibi cum omni aequitate, si qua vobis de eo dicta fuerint, memores futuri iudicii, subtili debeatis indagatione perquirere.
8 Et si in vestra cognitione cuiusquam eum facinorosi criminis reum esse patuerit, tunc ex nostra auctoritate non solum dominici corporis et sanguinis communione privatus sit, verum etiam in monasterium, ubi poenitentiam agere debeat, retrudatur, ut criminis sui maculas convenienti valeat apud aeternum iudicem lamentatione purgare.
9 Si vero aut nihil adversus eum in cognitione vestra dictum fuerit, aut si quid dici contigerit, et verum non esse constiterit, nec aliquibus illum indiciis in hoc quod dicitur incidisse potueritis agnoscere, modis omnibus renuntiare nobis curabitis.
10 Praedictum enim Bonifacium nullam a quolibet volumus molestiam sustinere, quoniam sicut iustum est ut in delinquentes digna debeat vindicta procedere, ita iniquum est quibusdam afflictionibus quemquam irrationabiliter subiacere.
Gregorius Magnus HOME