Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXVI. AD MAGNUM PRESBYTERUM. Quem Laurentius quondam episcopus immerito excommunicaverat, absolvit. Ipsum hortatur ut Ecclesiae suae pure ac diligenter ministret, clerumque ac populum de idoneo episcopo absque dissensionibus eligendo admoneat.
1 | Gregorius Magno presbytero Ecclesiae Mediolanensis. |
2 | Sicut exigente culpa (Grat. XXIV, q. 3, c. 2) quis a sacramento communionis digne abigitur, ita insontibus nullo modo talis debet irrogari vindicta. |
3 | Comperimus siquidem quod Laurentius, quondam frater et coepiscopus noster, nullis te culpis exstantibus communione privaverit, ideoque huius praecepti nostri auctoritate munitus, officium tuum securus perage, et communionem sine aliqua sume formidine. |
4 | Illud praeterea necessario te duximus adhortandum, ut ita te in cunctis utilitatibus Ecclesiae tuae pure ac diligenter exhibeas, quatenus nec offensa te aliqua de neglectu respiciat; et culpam, si qua in te, propter quam Dominici corporis et sanguinis communione fueras privatus, vel latens inventa est, tuae fidei puritate detergas. |
5 | Admone igitur clerum et populum, ut ad eligendum nullatenus dissentiant sacerdotem; sed uno consensu talem sibi eligant consecrandum episcopum, cuius et actus laudabiles, et grata Deo et hominibus possit esse persona; ne si aliter actum fuerit, in diversis, quod absit, studiis, damnum ecclesiasticis rebus eveniat. |
6 | Mense Aprili, indictione 11. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 33. Vide inf. ep. 29.) |