3 | Cognovimus autem ab eo dictum, quod dum tertius a loco esse abbatis, a statu habitus sui in lapsum corporis ceciderit; et licet ad abbatis ordinem tanto coinquinatus facinore nulla debuerit ratione proficere; tamen quia, temerario post ausu ac tanta pollutione detentus, hoc indignus arripuit, experientiae tuae huius auctoritatis tenore praecipimus ut, suprascripto Secundino remoto ab abbatis officio, Theodosium, quem congregatio ipsa sibi petiit ordinari, in monasterio sancti Martini abbatem solemniter per eum cuius provisio interest facias ordinari, quatenus in cura congregationis subiectae, adiuvante Deo, cauta possit sollicitudine vigilare. |