3 | Quia igitur, facta subtilius ratione, patrem vestrum Urbicum, quondam defensorem, de patrimonio Sabinensi atque Carsiolano, quod eius fuerat curae commissum, constat in non modicam summam debitorem fuisse defunctum, et quamvis tota eius substantia pro hoc sit Ecclesiae obligata, nec tamen ad satisfactionem eorum quae consumpserat possit sufficere, nos tamen, pietatis intuitu, eiusdem patris vestri substantiam vos habere ac possidere permittimus atque concedimus, vestris procul dubio utilitatibus profuturam, securi quod nullus vos denuo de iis quae vobis relaxantes concessimus aliqua ratione concutiat. |