Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XX. AD GRATIOSUM EPISCOPUM. Sancti Anthemii Ecclesiam unit Numentanae.
1 | Gregorius Gratioso episcopo Numentano. |
2 | Postquam hostilis impietas diversarum civitatum ita peccatis facientibus desolavit Ecclesias, ut reparandi eas spes nulla populo deficiente remanserit, maiori valde cura constringimur ne, defunctis earum sacerdotibus, reliquiae plebis, nullo pastoris moderamine gubernante, per invia fidei hostis callidi, quod absit, rapiantur insidiis. |
3 | Huius ergo rei sollicitudine saepe commoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut vicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. |
4 | Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque sancti Anthemii Ecclesiae, in Curium Sabinorum territorio constitutae, praevidimus committendam, quam tuae Ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adiuvante, possis existere, et quaeque tibi de eius patrimonio vel de cleri ordinatione seu promotione vigilanti ac canonica visa fuerint, cura disponere; quippe ut pontifex proprius, liberam habebis ex praesenti nostra permissione licentiam. |
5 | Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens mandatorum, salubriter ita in commissae plebis regimine lucrandisque animabus invigila, ut ante tribunal aeterni iudicis constitutus, fructum bonae operationis, qui ad mercedem tuam pertineat, eidem Redemptori nostro, in quo laetari possis, exhibeas. |
6 | Mense Februario, indictione 11. (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 15.) |