1 | Gregorius Petro subdiacono Campaniae. |
2 | Cor nostrum pia Divinitatis inspiratione compungitur loca quondam exsecrandis erroribus deputata in catholicae religionis reverentiam dedicare. |
3 | Quia igitur ecclesiam positam iuxta domum Merulanam regione tertia, quam superstitio diu Ariana detinuit, in honorem sancti Severini cupimus consecrare, experientia tua reliquias beati Severini summopere debita cum veneratione transmittat, quatenus quae nostris animis perficienda decrevimus, implere, omnipotentis gratia suffragante, possimus. |