monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XVII. AD GRATIOSUM SUBDIACONUM. Florae abbatissae domum cum hortis et hospitiis ad construendum monasterium tradat. <<<     >>> EPISTOLA XIX. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut sancti Severini reliquias ad ecclesiae consecrationem mittat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XVIII. AD THEODORUM CONSILIARIUM. Acosimi pueri donationem, iam Theodoro factam scripto firmat.

1 Gregorius Theodoro consiliario.
2 Ecclesiasticis utilitatibus desudantes (Grat. XII, q. 2, c. 67) ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subiiciunt, digne nostris provisionibus consolentur.
3 Quia igitur te Theodorum virum eloquentissimum consiliarium nostrum mancipiorum cognovimus ministerio destitutum, ideo puerum nomine Acosimum, natione Siculum, iuri dominioque tuo dari tradique praecipimus.
4 Quem quoniam traditum ex nostra voluntate iam possides, huius te necesse fuit scripti, pro futuri temporis testimonio ac robore largitatis, auctoritate fulciri, quatenus, Domino protegente, secure eum semper et sine ullius retractationis suspicione, quippe ut dominus, valeas possidere.
5 Neque enim quemquam fore credimus qui tam parvam largitatem pro tua tibi devotione concessam desideret, vel tentet ullo modo revocare, cum uno eodemque tempore, et verecundum sit a decessoribus bene gesta resolvere, et verecundum sit docere caeteros in sua quandoque resolutoriam proferre largitate sententiam.
Gregorius Magnus HOME