monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XVI. AD PETRUM EPISCOPUM. Valerianum presbyterum pro redemptione captivorum advenientem commendat. <<<     >>> EPISTOLA XVIII. AD THEODORUM CONSILIARIUM. Acosimi pueri donationem, iam Theodoro factam scripto firmat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XVII. AD GRATIOSUM SUBDIACONUM. Florae abbatissae domum cum hortis et hospitiis ad construendum monasterium tradat.

1 Gregorius Gratioso subdiacono.
2 Religiosam vitam eligentibus (Grat. 12, q. 2, c. 75) congrua nos oportet consideratione prospicere, ne cuiusdam necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur, quod absit, conversationis infringat.
3 Idcirco praesenti tibi auctoritate praecipimus quatenus domum positam in hac urbe, regione quarta, iuxta locum qui appellatur Gallinas albas, vel hortum iuris sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo auctore, praesidemus, in qua Campana quondam Patritia mansisse dignoscitur, simul et hortum atque hospitia, quae intra eamdem domum ianua concludit, Florae abbatissae debeas tradere, proprietatis iure procul dubio possidendam.
4 In qua domo monasterium, ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo queat adiuvante construere, ut tam ipsa quam etiam quae in eius loco honoreque successerit praedictam domum et hortum cum omnibus ad se pertinentibus, sicut diximus, quieto inconcussoque iure, a nobis pietatis consideratione concessa, valeat possidere.
Gregorius Magnus HOME