Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XVI. AD PETRUM EPISCOPUM. Valerianum presbyterum pro redemptione captivorum advenientem commendat.
1 | Gregorius Petro episcopo de Baricis. |
2 | Licet fraternitatem tuam piis se causis non dubitemus sponte impendere, verumtamen quia proniorem eam nostra fieri arbitramur epistola, idcirco praesentibus tibi indicamus apicibus horum latorem Valerianum presbyterum pro redemptione captivorum in illas partes advenisse; cui tanto enixius in omnibus debetis ferre solatium, quanto eum mercedis intentione longinqui itineris laborem assumpsisse cognoscitis. |
3 | Sic enim et hic quod intendit, te adiuvante, perficiet, et fraternitas tua pro impenso solamine magnam apud Deum, sicut desiderat, retributionem inveniet. |
4 | Mense Ianuario, indictione 11. |