Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XIII. AD AGNELLUM EPISCOPUM. Agnellum Terracinensi Ecclesiae ita praeficit, ut Fundensis Ecclesiae iura potestatemve illi non subtrahat.
1 | Gregorius Agnello episcopo de Fundis, qui nunc in civitate incardinatus est Terracinensi. |
2 | Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis nos valde laetificat (Grat. 21, q. I, c. 5), ob hoc quod de tua fraternitate bona testatur. |
3 | Et quia defuncto Petro pontifice suo te sibi cardinalem postulant constitui sacerdotem, eorum vota necessario complenda esse praevidimus, quatenus et illi se gaudeant impetrasse quod postulant, et nos concessisse quod expedit videamur. |
4 | Quia igitur ob cladem hostilitatis nec in civitate nec in Ecclesia tua est cuiquam habitandi licentia, ideo te auctoritate nostra Terracinensi Ecclesiae cardinalem constituimus sacerdotem, admonentes ut ita de animabus populorum illic consistentium, Deo protegente, debeas esse sollicitus, quatenus callidi perversique hostis insidiae commisso tibi gregi qualibet arte nocere non valeant, sed sollicitudinis tuae grex circumseptus custodia, digni se pastoris gaudeat meruisse tutamina. |
5 | In tuis actibus plebi exempla bene vivendi existant, avaritia in te vires non habebat. |
6 | Tua praedicatione qui litteras nesciunt quid divinitus praecipiatur agnoscant. |
7 | In Dei timore populum, quemadmodum, vivere possit, tui mores instituant. |
8 | Operibus exerce quod subiectos doces et praedicas. |
9 | Actus tui in aliorum correptionem proficiant, in adiutorium sibi vitae tuae imitationem assumant. |
10 | Sicque te in cunctis operibus exhibere festina, ut scripturam constructionemque in te habeat, quicunque aut negligit, aut non potest lectione formari. |
11 | Tota igitur mentis intentione ita lucrum animarum Domino nostro facere festinato, ut digna te merces ante eius conspectum in die retributionis inveniat. |
12 | Quidquid vero de praedictae rebus Ecclesiae vel eius patrimonio, seu cleri ordinatione promotioneve, et omnibus generaliter ad eam pertinentibus, solerter atque canonice ordinare facereque provideris, liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus facultatem. |
13 | Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse est, quoniam sic te praedictae Terracinensis Ecclesiae cardinalem esse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis Ecclesiae pontifex esse non desinas, nec curam gubernationemque eius praetereas, quia ita fraternitatem tuam saepe dictae Terracinensi Ecclesiae, sicut praefati sumus, praeesse praecipimus, ut ante dictae Fundensis Ecclesiae tibi iura potestatemve nullo modo subtrahamus. |
14 | (Vide inf. ep. 24. Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 15.) |