Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Agrigentini episcopi accusatores et ad eius causam spectantia documenta Romam mittat.
1 | Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. |
2 | Pridem quidem fraternitati vestrae scripseram ut eos qui adversus Gregorium episcopum Agrigentinae civitatis aliqua dixerant, ad Romanam civitatem transmittere deberetis. |
3 | Quod et nunc ut instantius fieri debeat praesentibus adhortamur epistolis. |
4 | Unde personas ipsas, caeteraque documenta, id est gesta et petitiones, quae data sunt festinate cum celeritate transmittere. |
5 | Nec moram aliquam excusationemque perquiri penitus permittimus, quatenus eis in Romanam, sicut diximus, civitatem sub celeritate transmissis, sciamus quid auxiliante Domino, de persona salubrius eius disponere debeamus. |