Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA IX. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Ut Florentio, si a convocatis episcopis absolvatur, res suas omnino restitui curet.
1 | Gregorius Antonino subdiacono. |
2 | Pervenit ad nos Florentium Epidauritanae civitatis episcopum, praereptis prius rebus eius, pro quibusdam non approbatis criminibus, sine sacerdotali concilio fuisse damnatum. |
3 | Et quia non debet is poenam sustinere canonicam (Grat. 11, q. 1, c. 64), in cuius damnatione non est canonica prolata sententia, praecipimus experientiae tuae ut Natali fratri et coepiscopo nostro debeas imminere, quatenus supradictum virum de eodem eiici faciat, quo nunc dicitur detrusus exsilio. |
4 | Convocatoque episcoporum concilio, si haec in quibus accusatus est canonice fuerint approbata, praefati Natalis fratris et coepiscopi nostri volumus in eum proprium robur obtinere sententiam. |
5 | Sin autem generali fuerit iudicio absolutus, nec eum deinceps cuiuslibet praeiudicio subiacere permittas, et praefatae res districta tuae sollicitudinis restituantur instantia. |
6 | Necesse est ergo ut quanto graviora talium negotiorum perpendis pondera, tanto ea maturiori vigilantiorique studeas exsecutione complere. |