Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA VI. AD IOANNEM EPISCOPUM. Sacra eum communione privat, ob damnatum iniuste Adrianum episcopum, quem in locum et ordinem suum restitui iubet.
1 | Gregorious Ioanni episcopo primae Iustinianae. |
2 | Post longas tribulationes, quas Adrianus Thebanae civitatis episcopus a consacerdotibus suis, velut ab hostibus pertulit, in Romanam civitatem confugit. |
3 | Et licet adversus Ioannem Larissaeum episcopum eius fuisset prima suggestio, non ab eo in causis pecuniariis reservatis legibus iudicatum; tamen post haec magis contra personam fraternitatis tuae, a qua non iuste se a sacerdotii gradu flagitabat esse deiectum, gravissime querebatur. |
4 | Sed nos, indiscussis petitionibus non credentes, eadem quae apud Ioannem fratrem et coepiscopum nostrum, vel quae apud fraternitatem tuam sunt acta, relegimus. |
5 | Et quidem de memorati Ioannis episcopi Larissae iudicio, quod fuerat appellatione suspensum, satis et piissimi rerum Domini, ad Corinthi episcopum missis iussionibus, decreverunt. |
6 | Et nos quoque, per praesentium latores epistolis nostris ad praefatum Ioannem Larissaeum directis, Christo auxiliante, decrevimus. |
7 | Cum vero diversi disceptationem iudicii cuius examen tibi imperialia iussa tradiderant, et inspectam gestorum apud Ioannem episcopum de criminalibus habitorum seriem ventilavimus, reperimus prope nil te quod ad nominatas indictasque tibi causas attinuit exquisisse, sed machinationibus quibusdam testes adversus Demetrium diaconum in damnationem eiusdem episcopi produxisse, qui eum de illo, quod nec audiri fas est, testimonium dicentem se audivisse perhiberent. |
8 | Quod dum praesens Demetrius contradiceret se dixisse, adversus sacerdotalem morem disciplinamque canonicam, deiectum honore suo diaconum proconsuli provinciae tradidisse. |
9 | Qui cum, multis laniatus verberibus, adversus episcopum suum forsan aliqua potuisset tormentorum necessitate mentiri, usque ad finem negotii nihil eum de quibus interrogabatur penitus invenimus fuisse confessum. |
10 | Sed nec alia in gestis ipsis, sive per depositionem testium, sive per Adriani professionem, quod ei potuisset obesse, reperimus. |
11 | Sed tantum fraternitas tua, nescio quo mentis motu, divino humanoque iure contempto, abruptam protulit in eius damnatione sententiam; quae licet non esset appellatione suspensa, contra leges tamen canonesque prolata, ipsa non poterat iure subsistere. |
12 | Postquam autem ex abundanti appellationem tibi constat esse porrectam, mirati sumus cur nec homines tuos secundum cautionem Honorato diacono nostro per responsales tuae Ecclesiae expositam, qui tui iudicii rationem potuissent reddere, transmisisti. |
13 | Quod factum te vel de contumacia vel de conscientiae trepidatione redarguit. |
14 | Si igitur haec quae nobis oblata sunt veritate vallantur, quoniam occasione vicium nostrarum consideramus vos iniusta praesumere, de his alias secundum id quod a nobis deliberatum fuerit, Christo auxiliante, decernemus. |
15 | Quod vero ad praesens attinet, cassatis prius atque ad nihilum redactis praedictae sententiae tuae decretis, ex beati Petri principis apostolorum auctoritate decernimus triginta dierum spatio te sacra communione privatum, ab omnipotenti Deo nostro tanti excessus veniam cum summa poenitentia ac lacrymis exorare. |
16 | Quod si hanc sententiam nostram te cognoverimus implesse remissius, non iam tantum iniustitiam, sed et contumaciam fraternitatis tuae cognoscas, adiuvante Domino, severius puniendam. |
17 | Praelatum vero Adrianum fratrem et coepiscopum nostrum ex tua sententia, ut diximus, nequaquam canonibus neque legibus existente damnatum, in suum locum atque ordinem reverti Christo comitante disponimus, ut nec illi fraternitatis tuae noceat contra iustitiae tramitem prolata sententia, nec charitas tua, pro placanda futuri indignatione iudicis, incorrecta remaneat. |
18 | (Vide inf. ep. 7 et 38. Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 26.) |