4 | Quia igitur Deusdedit gener Felicis de Orticello praesentium latrici violentiam dicitur irrogasse, praefatamque rem illicite detinere, ita ut viduitatis eius deiectio non misericordiam provocare, sed eius inveniatur roborare malitiam, praecipimus experientiae tuae ut tam contra praefatum virum, quam in caeteris causis, in quibus se asserit praefata femina praeiudicium sustinere, tuae ei solatium tuitionis impendas, nec a quolibet eam praegravari permittas, ne vel ea quae tibi, salva tamen aequitate, mandantur, in aliqua inveniaris parte negligere, vel viduis aliisque pauperibus, dum illic auxilium non inveniunt, ex huius itineris profligentur longinquitate dispendia. |