monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA II. AD PAULUM EPISCOPUM. Illum de accepta iniuria consolatur. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Vitandum in operibus bonis humanae laudis desiderium.

Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA III. AD IOANNEM ABBATEM. Bonifacii in praepositum ordinationem probat. Sancti Ioannis tunicam petit. In causa cum Floriano vult aliquid cedi, ut ad compositionem perducatur. Abbatem arguit quod tum ipse, tum fratres sacram lectionem et orationem negligant. Illum hortatur ad solicitiorem de fratrum animabus, de hospitibus, ac de pauperibus curam.

1 Gregorius Ioanni abbati.
2 Petiit dilectio tua ut frater Bonifacius in monasterio tuo a te debeat ordinari praepositus; quod ego valde miratus sum, quare ante factum non est.
3 Nam ex quo illum tibi dari feci, iam eum ordinare debuisti.
4 De tunica vero sancti Ioannis omnino grate suscepi, quia sollicitus fuisti mihi indicare.
5 Sed studeat dilectio tua mihi ipsam tunicam, aut, quod melius est, eumdem episcopum qui eam habet cum clericis suis et cum ipsa ad me transmittere, quatenus et benedictione tunicae perfruamur, et de eodem episcopo vel clericis mercedem habere valeamus.
6 Causam vero quae cum Floriano vertitur incidere volui, et iam ei vel octoginta solidos mutuos dedi.
7 Quos ille, credo, disponit sibi pro monasterii debito recompensari, et omnino volo eamdem causam decidi, quia Stephanus chartularius dicitur imminere ut eam praedictus Florianus in publicum transferat, et grave nobis est cum publico litigare.
8 Unde necesse est nobis aliquid cedere, ut possimus eamdem causam ad compositionem perducere.
9 Quod dum factum fuerit, dilectioni tuae, Deo auxiliante, nuntiabimus.
10 De fratrum vero animabus omnino esto sollicitus.
11 Sufficiat iam quod opinio monasterii per vestram negligentiam inquinata est.
12 Non frequenter foras egrediaris.
13 In causis istis procuratorem institue, et tu ad lectionem atque orationem vaca.
14 De hospitalitate esto sollicitus; quantum potes pauperibus largire, ita tamen ut serves quod Floriano restitui debeat.
15 In ipsis autem fratribus monasterii tui quos video, non invenio eos ad lectionem vacare.
16 Unde considerare necesse est quantum peccatum est ut ex aliena oblatione Deus vobis alimoniam transmiserit, et vos mandata Dei discere negligatis.
17 De sex vero unciis domus, si authenticam chartulam non videmus aut exemplaria, nil possumus facere.
18 Sed Florentino Dei famulo praeceptum transmisi, ut si ei veritas constiterit, easdem sex uncias vobis restituat.
19 Quibus restitutis, reliquas sex uncias aut in emphyteosim damus, aut reditus commutamus.
Gregorius Magnus HOME